- MENDES
- I.MENDESLabyrinthum condidit, Diodorô teste, quem Regem alii Maron vocabant. Salmas. ad Solin. p. 475.II.MENDESurbs Aegypti, iuxta Lycopolin, ubi Pana, et hircum colunt, Aegyptiorum linguâ Mendes vocatum, cuius libidini excellentissimâ formâ mulieres substerni moris fuisse ex Herodoto, teste oculato, itemque ex Pindaro, Strabone, Aristide ac aliis patet. Quam suorum irreligionsam religionem defendens Asclepiades, in libris Θεολογουμένων, ex tali concubitu ortos maximos viros dicebat, in hoc album referens, cum ex fabulari historiâ multos, tum ex verâ, Alexandrum, Scipionem, Augustum. Caesarem. Plut. in Iside, Apim hîc cultum docet. Nic. Lloydius. Caper autem Mendete sacratus est, iam sub Caeacho, eôdem tempore, quô Bovis Apis et Mnevis Memphi acHeliopoli coli coeperunt. Et quidem cum Mendesii omnes capras colerent, mares tamen magis colebant, et ex istis unum maxime, qui quum decesserit, luctus maximus toti Nomo imponitur, Herodotus l. 2. c. 46. Atque ex hoc Mendetis sacrario prodiit tota Veterum ματαιολογία de Pane, Fauno, Silvano, Silenis et Satyris: a qua nec ipsi Israelitae in tacti fuêre, Ios. c. 24. v. 14. et Ezech. c. 23. v. 3. et 8. Vide Marshamum Canone Chron. Sec. IV. ubi de Hirco Mendesio. Coeterum Mendesurbs fuit τοῦ Delta, Nomi postea Mendesii caput, cuius metropolis Ptolemaei aetate Θμοῦις erat, l. 5. c. 5. quae etiam Ammiani, Urbs maxima, l. 22. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.